- ENNA
- I.ENNAGraece Ε᾿ννα, pop. Atticae, Scholiasti Callimachi, qui eius iunctim cum Eleusine meminit, indigitatus. Unde Ε῎ννιος pro quo. Α῎ννιος habetur in vet. Inscr. hodieque haud procul Athenarum urbe, superstite:ΜΟΣΧΟΣΜΟΣΧΙΘΝΟΣΑΝΝΙΟΣ.apud Iac. Spon. Itin. part. 3. ubi de 174. Atticae populis. Sub qua Tribu fuerit, haud liquet.II.ENNAcivitas insiguis in ipso Siciliae umbilico, augustissimo Cereris templo olim nobilitata (unde Ceres Ennea dicta) nemoreque facro, ex quo Proserpinam raptam fuisse incolae asserunt. Ovid. Fast. l. 4. v. 419.Grata domus Cereri, multas ea possidet urbes,In quibus est culto fertilis Entra solo.Nobis indicare sufficier (mquit Bochart.) Ennam Punice dici En-naam, vel Ennam, h. e. fontem amoenitatis, idque iure meritissimo; cum fontibus irriguus fuerit locus, et infulae totius cetera amoenissimus. Diod. l. 5. Raptam fabulantur Proserpinam, ait, εν τοῖς λειμὠσι τοῖς κατα την Ε῎νναν. Et paulo post, Ε῎ςτι δὲ προειρημένος λειμὼν ἄνωςθεν μὲν ὁμαλὸς, καὶ παντελῶς ἔνυδρος. Cic. etiam Vorrinâ quartâ, aquas ei tribuit perennes. Quin et Claud. l. 2. de Rapt. Pros. v. 101.---- Curvata tumoreParvo planities, et mollibus edita clivisCreverat in collem, niveo de pumice fontesRoscida mobilibus lambebant gramina rivis.Bandt. in valle Neaetina locat. Eius arx etrammum exstat, in qua din haesir Frider. II. Ei adiacet lacus cognom.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.